INFORTUNIUM (per) suum

INFORTUNIUM (per) suum
per INFORTUNIUM suum
iurandi Veterum mos sollennis, indigitatur Stat. Theb. l. 6. v. 171. ubi Ino Palaemonis defuncti genitrix,
--- per ego haec (inquit) primordia belli
Cui peperi: sic aequa gemant mihi funera matres
Ogygiae ---
Ovid. item, Met. l. 7. ubi de Iasone v. 94. et seqq.
--- per sacra triformis
Ille Deae, lucoque foret quod Numen in illo,
Perqueve patrem soceri, cernentem cuncta, futuri
Eventusque suos, et tanta pericula iurat.
Sic iurat apud Eustath. Ismen. νὴ τὸ φρικτὸν κλυδώνιον καὶ τὴν πικρὰν δουλείαν, per tempestatem et mala, ob quae praecipitata fuerat Sponsa in mare, perque amaram servitutem, l. 11. Imo νὴ τὴν ἐμῶν δυςυχημάτων θάλαςςαν, per meorum infortuniorum mare, l. 8. etc. Vide Casp. Barth. ad Stat. illud Theb. l. 6. v. c.
--- --- per ego haec primordia belli,
Apud Astrologos Infortunia dici duo sidera, adnotat I. C. Scalig. poet. l. 2. c. 26. ubi ex Vett. sententia. Ab se ipso, ait, nequit discedere Iuppiter -- sed rerum eventa nequaquam ab illo solo dependent, sunt emm sidera duo, quae Infortunia dicuntur ab Astrologis. Horum asperiate corroboratur Fati vis ad impedimenta virtutum, huius Fati administra est, quam sub Iunonis nomine Fortunam nuncupamus: Astrologi vero partem Fortunae vocant etc.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • JURAMENTUM — in iudiciis et actionrbus, apud omnes semper gentes, cum circalitigantes, tum circa testes, non exigui usûs fuit: Unde Arist. μετα θείας παραλήφεως φάσις ἀναποδεικτος, cum divina sibi assumptione Dictio non demonstrabilis, Rhetoric. ad Alex.c. 18 …   Hofmann J. Lexicon universale

  • SOL — Phoenicibus olim Η῏λ, El, teste Serviô, In l. 1. Aen. v. 646. qui de Belo Phoenice, unde creta Dido, loquens, Omnes, inquit, in illis, partibus Solem colunt, qui ipsorum linguâ Hel dicitur; unde et Η῞λιος: η in ω discedente, et spiritu, in… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”